SEPARATISTAE

SEPARATISTAE
SEPARATISTAE
nomen Sectae in Anglia. Postquam enim Reformatio Ecclesiae sub Eduardo VI. coepta, et, abolitis in doctrina erroribus, antiquum tamen Ecclesiae per Episcopos regimen, cum
multis superfluis ceremoniis, retentum esset, sub Elisabetha non ultra processum, haud admodum reluctante populô: quod Episcopi eius temporis viri essent pii, et ipsae ceremoniae non multum urgerentur. In Scotia tamen, ab initio statim, sublata una cum ceremoniis Hierarchia, omniaque ad formam primaevae et Apostolicae Ecclesiae composita sunt: (quod tamen postea Iacobus I. mutavit.) Interim non deerant et in Anglia, qui ad propiorem Apostolicae simplicitatem Ecclesiarum reformationem optarent, ab Adversariis Puritanorum nomine aspersi, ut supra vidimus: quod cum primum piô zelô factum esset, postmodum, ut facile ab uno extremo transitus datur ad alterum, hi quoque in partes abierunt, et sub Elisabetha Regina ac Iacobo I. in Conformistas, Non-Conformistas et Separatistas subdivisi sunt; sub Rege vero Carolo, plane in Independentes sunt conversi, de quibus omnibus hîc passim. Et quidem Separatismi vexillum primus erexit A. C. 1580. Robertus Browne, de quo supra, Boltoni in Schismate (seu secessione ab Ecclesia Anglicana) propagando successor, qui tamen et ipse Boltoni exemplô tandem errores suos revocavit, nihilominus Brownistarum fectae nomine suô relicto. Terrius dein Barrovius fuit, instigantibus Episcopis supsensus. Quartus, Ihonsonus quidam, separatam Ecclesiam Amstelodami instituit, in varias mox partes ac factiones iterum discerptam, adeo ut is patrem quoque et fratrem suum excommunicaret et ab utroque excommunicaretur. Quintus Smithius Ecclesiam similem Leidae erexit, mox una cum Doctore suo collapsam. Sic vero languentem et animam agentem Separatismum restituit Robinsonus, qui Brownistarum rigidas opiniones mitigavit, et Semi-separatismum fundavit, unde Separatistae in rigidos Separatistas, qui a Brownio praefato nomen servârunt, et Semi- separatistas sive Robinsonianos distingui coeperunt, quorum hi postmodum Independentium nomen nacti sunt, quô hodieque in veteri et nova Anglia veniunt. Dogmata utrorumque, vide ubi de Brownistis et Independentibus, item voce Robinsonus. Sed et de Sesquiseparatis vide infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • SEMI-SEPARATISTAE — nomen sectae in Anglia, qui et Robinsoniani, vide ibi de Auctore illorum Robinsono, it. vocibus Independentes et Separatistae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • INDEPENDENTES — I. INDEPENDENTES nomen Sectariorum in Anglia, qui ex Separatistis orti Quid enim, post Eccl. illius refotmationem sub Eduardo VI. coeptam, et sub Elizabetha consummatam, dissidii ortum sit, ex residua cerimoniarum, vestium et Hierarchiae pompa,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POBINSON Hugo — Anglus, Archididascalus Scholae Wintoniensis primum exin Theologiae Professor, Ecclesiae Wellensis Ganonicus, et Archidiaconus Glocestriensis, Theologus eruditus et in Historiis antiquis optime versatus. Obiit. A. C. 1655. Edidit Preces,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”